- NAJA
- NAJAmemorata A Gellio l. 13. c. 22. cum ait: Luam Saturni, Salaciam Neptuni, Horam Quirini, Curitum Quiritii, Naiam Volcani, Heriem Iunonis etc. Sic Stephanus primus edidit. Cod. Tornaes. et Veteres Editiones habent, Maiam: MS. lectio ad marginem Vossianicodicis notata, Manum. Quae quid sibi velint, inobscuro est. Ad Maiam quod attinet, illustratur locô Macrobii Saturn. l. 1. c. 12. Cincius mensem (Maium) nominatum putat a Maia, quam Vulcani dixit uxorem; argumentoque utitur quod Flamen Vulcanalis Kalendis Maiis huic Deae rem divinam facit: sed Piso uxorem Vulcani Maiestam, non Maiam dicit vocari. Interim Cincius cum Maiam Vulcani uxorem appellârit, ex Pontificalibus indigitamentis, e quibus verba sua deprompsit Gellius, id haud dubie hausit: unde firmari potest Maiam pro Naiam legendum. Vide Iac. Oiselium Notis in locum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.